HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT LXXXIX: Quod Judas genuit Phares, et Zaram de Thamar, etc

#antequam Joseph venditus esset, quia hoc etiam intersertum est per recapitulationem#Gen. XXXVIII#I Paralip. II

Eo tempore,, descendens Judas a fratribus suis, ivit ad virum Odollamitem, nomine Hiram, et accepit ibi uxorem, nomine Sue, filiam Chananaei, quae peperit ei filium primogenitum Her, deinde Onam, post Sela. Dedit autem Judas Her primogenito, uxorem, nomine Thamar. Fuit autem Her nequam, id est abutens vasculo uxoris, et occisus est a Domino, id est inventus est mortuus in thoro juxta uxorem. Et dixit Judas ad Onam, ut ingrederetur ad eam, ut suscitaret semen fratri. In quo patent quaedam in lege post scripta, quae ante eam sunt observata. Qui indignans sibi non nasci filios fundebat semen in terram, id est inutiliter uxorem cognoscere satagebat. Et percussit eum Dominus. Remisitque Judas Thamar, ut esset vidua in domo patris sui, donec cresceret Sela; quo adulto timuit eum dare Thamar, et dissimulabat. Mortua est autem Sue uxor Judae. Qui consolatione accepta post luctum, ibat ad tondendas oves cum Hira opilione suo. Quod audiens Thamar, depositis vestibus viduitatis, assumpsit theristrum, seditque in bivio itineris, quod ducit Thamnam; Hebraeum sonat in oculos sedit. Sic enim vocat bivium, ubi diligentius debet aspicere viator, quo gradiatur. Quam cum vidisset Judas, suspicatus est cadesam, id est scortum. Cui et dixit: Sine me, ut coeam tecum. Quae ait: Quid dabis mihi? Et ille: Mittam tibi hoedum de grege. Et illa: Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem: et dedit illi annulum, et armillam, et baculum, quem gerebat, pro arrha. Ad unum ergo concubitum concepit mulier geminos. Et abiit receptis iterum viduitatis vestibus. Misitque Judas haedum per pastorem. Qui cum venisset, et non inveniret eam, rediit ad Judam sine pignoribus. Post tres autem menses dictum est Judae: Fornicata est Thamar, et uterus ejus intumuit. Qui ait: Producite eam, ut comburatur. Quae cum duceretur ad poenam misit socero suo pignora dicens: De viro cujus haec sunt concepi. Qui ait: Justior me est, quia non tradidi eam Sela filio meo, haec fecit, ne periret semen filii mei, ultra non cognovit eam Judas. Instante vero partu apparuerunt duo in utero, et in ipsa effusione unus protulit manum, in qua ligavit obstetrix coccinum, et ait: Hic egredietur prior. Illo quoque retrahente manum, egressus est alter. Dixit quoque mater: Quare propter te divisa est a fratre tuo maceria? et ob hoc vocavit eum Phares. Maceriam dixit membranam secundarum, vel secundinarum, qua involvitur puer in utero, quae dividitur in partu, et sequitur puerum. Postea egressus est alter cum coccino, et dictus est Zaram, id est oriens, quia primus apparuit, vel quia plurimi justi ex eo nati sunt, ut legitur in Paralipomenon. Tamen in glossa super librum Regum in principio tertii libri legitur: Obstetrix in Genesi coccinum ligavit in manu Phares; et ab eo quod parietem diviserat, nomen Phares forte sortitus est. Forte post, coccinum tulit de manu Zaram, et alligavit Phares, ut a similibus gemellis primogenitus distingueretur.